1 | Nam si non feceritis, nec coelum dabit rorem suum (Ibid., 10), id est, sermo coelestis, qui sicut ros descendit super fenum, non temperabit fervidos corporalium motus passionum; nec ignita restinguet diversarum spicula cupiditatum: nec terra eius, id est, anima, fructus dabit; eo quod arescat, nisi repleatur irriguo verbi Dei, et perfundatur rore coelesti, spiritalis ubertate gratiae. |